라틴어 문장 검색

sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium110)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium153)
Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장123)
per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장40)
Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장7)
Interest etiam inter valens corpus et obesum, inter tenue et infirmum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장14)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장9)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus iis prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장12)
Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장32)
Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장114)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장12)
Ubi dolor vehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장16)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medica-menta aliquo umore iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장15)
Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장50)
Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION