라틴어 문장 검색

Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laoconta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:17)
Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:7)
Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:9)
Praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere, et ventis intendere vela secundis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:4)
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:4)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
Ille rudem nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus viribus hastam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:15)
Vigila et velis immitte rudentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:7)
Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:9)
Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:2)
" Dixit telumque intorsit in hostem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:10)
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:9)
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION