라틴어 문장 검색

iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
fortem et laetum et alacrem volo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:3)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
' insigni animo ad coercendam militarem licentiam, minantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장5)
et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장5)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)
Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas coercens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장1)
namque id ipsum opperiens Mucianus alacrem militem in verba Vespasiani adegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장6)
Vulgata victoria legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio Aquila legato Patavium alacres veniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장1)
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa manu firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장5)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION