-
Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semet fidentius, absolutus est.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 11:1)
-
Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 6:1)
-
Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:1)
-
Christo perducente populo suo utrosque exercitus sine laesione introduxit.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:11)
-
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)
-
Quam heresim introducere nitebatur Elefantes episcopus Hispanorum, Toletanae sedis episcopus.
- (ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:4)
-
"ibi corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem testibus manu revelat et diutine insuper fletoobtestata fidem praesentium singula demonstrat anxie, verba concepta de industria quodam tabulis praenotante."
- (아풀레이우스, 변신, 2권 21:24)
-
Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant:
- (아풀레이우스, 변신, 4권 7:1)
-
"Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat:"
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:23)
-
Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 9:4)
-
His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit;
- (아풀레이우스, 변신, 9권 25:6)
-
Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat:
- (아풀레이우스, 변신, 9권 35:1)
-
Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 14:3)
-
Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc.
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:8)
-
"Introduc"
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:14)