라틴어 문장 검색

hic semper amori ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat metari ripis et, qua latissima distant, non umquam merso transmittere flumina disco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권260)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 350:2)
obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 186:1)
id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 244:1)
ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 506:1)
inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 168:1)
servus unus exulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:1)
ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 200:2)
qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 700:1)
expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 385:1)
sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:2)
legati deinde regis intromissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:2)
ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes,quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 320:1)
castra metari primum docuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION