라틴어 문장 검색

ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:7)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur quae ad artes liberales pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:1)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:2)
Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:17)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
idque ordine minime perverso aut perturbato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:2)
Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis (unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:7)
veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:17)
Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:10)
Quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illaesam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION