라틴어 문장 검색

Casus iste videtur primo intuitu paulo durior, tam propter particulam conditionalem quam propter verba reliqua.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:3)
34. Erat prefecto res mira regis illa inaequalitas et alternatio in infligendis suppliciis et spargendis gratiis, ac primo quidum intuitu rem quis forte aut casu guberari putaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:1)
Hoc primo intuitu videri posset eo spectare ut familiaritas inter nationes abrumperetur, sed factum est ad limitaneos coercendos, qui dissidiorum causa esse consueverant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:28)
altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et praecipitia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:18)
ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine pauca reperiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:11)
Aedificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:3)
De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:3)
Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:3)
Unde fluxit commentum illud elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia Rursus, quum homo naturae libertatem contemplatur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:5)
et non moventia, per quae res fiunt, contemplentur et inquirant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:2)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:2)
hoc videlicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum perfundant vel saltem perstringant falsa opinione de forma ex intuitu efficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:15)
Contemplantur siquidem naturam tantummodo desultorie et per periodos, et postquam corpora fuerint absoluta ac completa, et non in operatione sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION