라틴어 문장 검색

et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:2)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:5)
dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:3)
Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:2)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:9)
Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 11:4)
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 21:1)
Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:9)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION