라틴어 문장 검색

Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:9)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:1)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 4:1)
si color aut rubore, aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:10)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
atque, ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:2)
os, surae, pedes intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:8)
At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 2:5)
ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 4:2)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:7)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:1)
At lienis, ubi affectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:1)
quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 1:6)
Nimis vero intumescere vulnus, periculosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:1)
nihil intumescere, periculosissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION