라틴어 문장 검색

scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:2)
"At non impune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:5)
Non tulit et tumida frendens Mavortius ira "discite, raptores alieni" dixit "honoris, facta minis quantum distent," hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:1)
Excipit hunc Nessus "neque enim moriemur inulti" secum ait et calido velamina tincta cruore dat munus raptae velut inritamen amoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:11)
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Callirhoe natis infantibus annos neve necem sinat esse diu victoris inultam, Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet facietque viros inpubibus annis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:8)
a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos caede leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:7)
ille igitur tantorum victor, Achille, victus es a timido Graiae raptore maritae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:6)
sed inultum numquam id auferet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 512)
At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1143)
inde, lupi ceu raptores atra in nebula, quos improba ventris exegit caecos rabies, catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus urbis iter;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:8)
Numquam omnes hodie moriemur inulti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:13)
Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, sed moriamur" ait.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:1)
"Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:11)
Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:5)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION