라틴어 문장 검색

Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare,
이어서 그 경계는 카나천으로 내려간다. 므나쎄의 성읍들 가운데에서 그 개천 남쪽의 성읍들은 에프라임에 속한다. 므나쎄의 경계는 다시 그 개천 북쪽에서 시작하여 그 끝이 바다에 이른다. (불가타 성경, 여호수아기, 17장9)
Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
헤스본에 살던 아모리족의 임금 시혼은 아르논 강 가에 있는 아로에르에서 시작하여, 그 강 중간에서부터 암몬 자손들의 경계인 야뽁 강까지 길앗의 절반을 다스렸다. (불가타 성경, 여호수아기, 12장2)
Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari.
그가 또 천 암마를 재었는데, 그곳은 건널 수 없는 강이 되어 있었다. 물이 불어서, 헤엄을 치기 전에는 건널 수 없었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장5)
et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
그래서 이 강이 흘러가는 곳마다 온갖 생물이 우글거리며 살아난다. 이 물이 닿는 곳마다 바닷물이 되살아나기 때문에, 고기도 아주 많이 생겨난다. 이렇게 이 강이 닿는 곳마다 모든 것이 살아난다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장9)
Rivuli quidem, qui propriis contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus apparere diebus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 30:2)
in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:5)
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, Deuectus superas curru racionis in arces, Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:7)
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans Ibit et in messem pinguis procedet arista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:10)
Euocat ergo foras mentem Rationis inundans Eloquium sermoque modum decurrit in istum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:3)
Sic ouis a capra mendicat uelleris usum, Sic tumidus torrens a riuo postulat undam, Sic solet a Dauo Narcisus querere formam, Sic addit lucem candele flamma diei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:3)
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat, Vel diuisa minus candescit flamma camini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:26)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:4)
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Hie algore suo predatur gaudia ueris Furaturque decus pratis et sidera florum, Algescitque calens, frigens feruescit, inundat Aridus, obscurus lucet iuuenisque senescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION