라틴어 문장 검색

Certent soluere machinam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 21:1)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:18)
Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:7)
Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:4)
Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장6)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
certantum saepe duorum diversum suspendit onus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:121)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
veluti nigrantibus alis audiretur olor, corvo certante ligustris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:212)
Stilicho, quid vincere differs, dum certare pudet?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:305)
Memphis si forte negasset, pensabam Pharium Gaetulis messibus annum, frugiferas certare rates lateque videbam Punica Niliacis concurrere carbasa velis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:39)
ne consanguineis certetur comminus armis, ne, precor.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:185)
nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:244)

SEARCH

MENU NAVIGATION