라틴어 문장 검색

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 2:1)
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:1)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 12:1)
Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:2)
sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam pergite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 6:2)
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 11:1)
Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus graviores quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:1)
Et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 4:1)
Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 5:1)
non rigido cultu ab incunabulis ipsis (ut nos) educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus, maiorumque factis praestantibus, concinentem - parcius invidiae metu dicitur - protinus surrecturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 8:2)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Metuensque gravioris invidiae pondus, ne pronuntiante Simplicio, et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret et efficacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 52:1)
Deinde congesti innumeri codices, et acervi voluminum multi, sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut illiciti, ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION