라틴어 문장 검색

Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 140:1)
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum. nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo- luptatis fugere sed in vicinitate versari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:4)
Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules servos insanos esse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:4)
num minus haec invidiose dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:1)
qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:2)
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:1)
concede quod facile est, quod honestum, quod non invidiosum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:7)
Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:3)
- , dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod non nihil habeat insolens aut ineptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:4)
hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:6)
Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus - sic enim ipse censet - insolentius abutitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:3)
Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:2)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:3)
ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION