라틴어 문장 검색

egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
solus labe caret peccati conditor orbis, ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, solus et exceptus tormentum admittere triste inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi, exsortem dic esse animam crucis atque doloris, si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti, quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3297)
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus, talia Pergameas fugerunt numina flammas, sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, talis et antiquum servavit terror asylum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권71)
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:3)
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:5)
Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:15)
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:3)
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:19)
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis commendo sociis et curva valle recondo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:35)
Scio me Danais e classibus unum, et bello Iliacos fateor petiisse Penatis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:11)
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:13)
- En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:9)
adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:11)
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:3)
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem parvosque penatis laetus adit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION