라틴어 문장 검색

Huiusmodi actiones bonum in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:2)
Ceterum singuli sunt porro veritates quae sunt ut quisque verus sit coram eo quod intrinsecus animadvertit, quae individuo tantum valent quaeque sub obtentu bono communi inserviendi ad alios proponi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:5)
Hodierna veritas saepe ad singulorum auctoritatem redigitur, tantummodo ad individuam vitam spectantem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:2)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
Ceterum hic invenitur etiam axis qui de mundo visibili in invisibilem ducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:7)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
Illic est individuus ille comitatus virtutum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:6)
At haec individua bona, pax et libertas, et tam omnium tota quam singulorum sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:5)
mors individua est, noxia corpori nec parcens animae:
(세네카, Troades 416:1)
Invisibilis est, etsi videatur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 1:2)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:12)
quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:7)
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.5)
Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION