라틴어 문장 검색

quam pectore Magnus Ambit, et adstrictos refovet complexibus artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:35)
non pinguis ad astra Ut ferat e membris Eoos fumus odores, Ut Romana suum gestent pia colla parentem, Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos, Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem Proiectis moerens exercitus ambiat armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:11)
Late tibi gurgite rupto Ambitur nigris Meroe fecunda colonis, Laeta comis ebeni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:61)
sed caeca iuventus Consilii, vastos ambit divulsa penates, Et nusquam totis incursat viribus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:25)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4696)
unde est 'Averna sonantia silvis'. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4423)
in nimbo proprie nimbus est qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5871)
limbo limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13717)
invisit repetit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1444)
invisit apollo Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1446)
ambire blanditiis, vel subdole circumvenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2833)
et 'ambio illam rem' dicimus, ut neu conubiis ambire Latinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2834)
significat et rogare, Sallustius in Iugurtha quos ego audio ambire fatigare vos singulos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2836)
dispulit umbras nam semper deos ambit nimbus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8391)

SEARCH

MENU NAVIGATION