라틴어 문장 검색

- , dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod non nihil habeat insolens aut ineptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:4)
Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus - sic enim ipse censet - insolentius abutitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:3)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)
iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:3)
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)
atque hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:2)
sic iracundus non semper iratus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:9)
bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:17)
in quo ira, non iracundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:2)
libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:5)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:4)
ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:6)
, v. gestiens 329 15. 20, v. inanis 412 14 (iactatio voluptas gestiens et se efferens insolentius 371 5) laetitia 366 28 367 5 368 14 372 26 394 22 395 9396 13 (395 19 malis alienis voluptatem capere laetitiae), laetitia gestiens 365 15 367 8. 22 (vel nimia) 379 4 395 13 423 26 (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.72)

SEARCH

MENU NAVIGATION