라틴어 문장 검색

Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:1)
tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:5)
credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime inrepit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:2)
interim ipso, decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:3)
Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:4)
Nos ausi reserare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:6)
sed 243,12 intelle- gentia). nonnumquam hae formae etiam in ceteros codices irrepserunt, velut intelligo 283,20 KRC 303,12 GVvet, intelligere 242,22 Vc.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말358)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
patrem excitabo, irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:7)
Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:18)
Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:2)
Sic commissa verens avidus reserare minister fodit humum regisque latentes prodidit aures.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:5)
Cum venatorem celeri pede fugeret lepus Et a bubulco visus veprem irreperet:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION