라틴어 문장 검색

Sola puellarum digna est cui mollia caris uellera det sucis bis madefacta Tyros, possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis cultor odoratae diues Arabs segetis, et quascumque niger rubro de litore gemmas proximus Eois colligit Indus aquis.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae12)
expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 16:1)
sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 15)
Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium ecclesiae archiepiscopo Dunstano, vere moribus et aetate maturo, Abbo Floriacensis monachus levita, etsi indignus, a Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:1)
'irrigare' ergo duobus modis dicimus, ut "irriguo nihil est elutius horto" et "irriguumque bibant violaria fontem". imbres quomodo 'imbres inriget', cum terra aqua inrigetur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1153)
nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13211)
Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION