라틴어 문장 검색

sic enim percontantur in Naevi poetae Lupo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:3)
Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 112:5)
solebat ex me Deiotarus percontari nostri auguri disciplinam, ego ex illo sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 112:5)
sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid aut proficies ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 7 3:2)
cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:5)
qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, postea quam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:3)
qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 4:4)
neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 2:10)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cum docendo etiam aliquid aliquando possis meliores facere, cur nolis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 2:3)
Nam iudicium centumvirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 6:3)
sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc, famaque cum domino fugit ab urbe suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 544)
Illi percontantur quomodo fieri possit ut futurum tempus melius constituatur, si ambitus discrimen aeque ac dolores negliguntur illorum qui e societate segregati sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:7)
Debilis mundus, perinde ac homo, cui curam eius commisit Deus, nostrum intellectum percontatur, ut agnoscamus quomodo dirigere, colere et continere nostram potestatem debeamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:6)
Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION