라틴어 문장 검색

quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 10:2)
mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:4)
volunt enim nos ita putare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 2:2)
qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 7:1)
tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 4:6)
Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:8)
vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:4)
quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:3)
Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 13:1)
Ut quisque suum vult esse, ita est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 384)
Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 113)
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:1)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION