라틴어 문장 검색

itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 54:1)
sed inscientes sua sibi fallacia ita compararunt et confinxerunt dolum itaque hi commenti, de sua sententia ut in servitute hic ad suom maneat patrem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS32)
itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장19)
itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장14)
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:5)
Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:4)
Itaque per Domini resurrectionem quadragesimus dies jam non habetur novissimus, sed primus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:10)
Itaque consentaneum esse ut neutiquam starent tanquam oves coram tonsore, sed se armarent et tela irriperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:13)
Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:3)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:1)
itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 29:1)
Posse itaque Deus omnia dicitur, non quod omnes suscipere possit actiones, sed quod in omnibus quae fieri velit, nihil ejus voluntati resistere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION