라틴어 문장 검색

"Porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:16)
subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed [novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:3)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus verbis ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:1)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
ut quod dixit iteret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:7)
iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:7)
Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:11)
Iteratur illud.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.18)
Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:3)
Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur et Latio prospera semper adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권134)
Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, indoluit, quotiensque puer miserabilis "eheu" dixerat, haec resonis iterabat vocibus "eheu" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:1)
At pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in virgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:6)
Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inventa relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION