라틴어 문장 검색

denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1342)
et sellam regni trabeamque insignia nostri bene 'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis et trabea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3341)
et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3343)
Epiros creat equas optimas, quae apud Elidem palmas me- rentur in Iovis Olympici curuli certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 592)
qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provoca- tos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 75)
olympiacae miratus praemia p. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud Pisas in honorem Iovis Olympici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 496)
'ie- iunia' pro macie.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1283)
praelabi flumina quia, ut supra diximus, circa ripas fluminum agitabatur curule certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1801)
Elis autem civitas est Arcadiae, in qua agitabatur curule certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2022)
"Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:30)
Is, cum post curulem aedilitatem iudex quaestionis esset, est mortuus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:2)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)
Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:1)
Brutus v. Iunius Brutus Caecilianus quidam 38 4 v.Caecilius Statius Q. Caecilius Metellus Macedonicus (consul a. 143) 196 11sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)76)

SEARCH

MENU NAVIGATION