라틴어 문장 검색

Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 7:2)
Quid est ius iurandum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 15:2)
Amici, inquit, familiaresque P. Vergilii, in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 3:1)
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 39:1)
Nam cum legatus Anglus ad aulam ducis Britaniae venisset, dux ipse vix sanae memoriae fuit, omniaque ducis Aurelianensis nutui parebant, qui legatum Urswicum mandata perferentem audivit, et quasi commotus et elato animo respondit ducem Britanniae, qui regi Henrico hospes olim fuisset, imo parentis loco, in tenera eius aetate et afflicto rerum statu, expectasse illo tempore ab Henrico (glorioso illo Anglorum rege) potius copias equitum et peditum validas quam inanem de pace legationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:2)
In qua clausula erat ut etiam Kildariae comes, tunc Hiberniae deputatus, ei pareret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:4)
Cui nisi rebellis intra quindecim dies paruisset, statim pro proscripto esset."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:16)
Hoc in comite illum effectum peperit quem similibus caussis in animus elatis parere consuevit, nimirum ut ignomina altius insideret quam gratia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:4)
neque natura aliter quam parendo vincitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:8)
Natura enim non nisi parendo vincitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:2)
Naturae enim non imperatur, nisi parendo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:8)
Cum enim hoc agatur praecipue ut natura pareat rebus et commodis humanis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:3)
Ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION