라틴어 문장 검색

nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
septimum et quinquagensimum aetatis annum explebat, consulatum, sacerdotia, nomen locumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta patris claritudine adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장2)
ipsi consulatus cum Tito filio, praetura Domitiano et consulare imperium decernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장11)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:2)
Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 1:1)
ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:1)
qua ex re iratus senatui consulatu peractoc privatus in urbe mansit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:2)
ei rei sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, sedecim volumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum missarum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 3:1)
est etiam unus liber Graece confectus, de consulatu Ciceronis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 6:2)
de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:2)
pacataque prouincia pari festinatione, non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:3)
sed cum edictis iam comitis ratio eius haberi non posset nisi priuatus introisset urbem, et ambienti ut legibus solueretur multi contra dicerent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 2:1)
e duobus consulatus competitoribus, Lucio Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo communi nomine per centurias pronuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION