라틴어 문장 검색

Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locum tenentem, iuxta dicentem Phylosophum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:10)
Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:10)
et iuxta luvenalem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:11)
Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus concedit, benedicat et Petrus", nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:3)
Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 25:3)
sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura vel pauciora dicuntur secundum quod distant ab uno vel ei propinquant, et sicut in coloribus omnes albo mensurantur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 153:2)
Academicis, enim, juxta ac tironibus prodesse volumus, simulque, Washingtonii facta praeclara, ob eorum oculos, Latio donata, quam brevissime proponere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.35)
Doctorum laudem exopto, indoctorum, vero, laudem et vituperationem juxta aestimo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.6)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:18)
Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:1)
quanto demissior eius cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, tanto posse minus cum signis tendere cursum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:6)
Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:2)
Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 3:1)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION