라틴어 문장 검색

Ubi iuxta venit, tum consul ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:5)
Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili ad purgandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:1)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:2)
Alii denique solliciti videntur, ne in naturae inquisitione aliquid inveniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subvertat, aut saltem labefactet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:7)
unde tantae moles subvertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:2)
ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:24)
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos Eius ad interitum iuxta concurrere ritum, Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:7)
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:19)
Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.
(불가타 성경, 집회서, 11장36)
pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum.
(불가타 성경, 집회서, 13장29)
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: " Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ".
(불가타 성경, 요나서, 3장4)
Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 26장1)
Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장188)

SEARCH

MENU NAVIGATION