라틴어 문장 검색

illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV24)
Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- factabat compositae civitatis statum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:2)
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:1)
Et genus humanum multo fuit illud in arvis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, validis aptum per viscera nervis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:1)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
Exesaeque arboris antro, pro caverna. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:1)
mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:3)
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, Coryciumque patens exesis rupibus antrum, Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:29)
Inde petit tumulos exesasque undique rupes, Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:4)
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum Numen ab humani solum se labe furoris Vindicat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:12)
Litora curva legit, primisque invenit in undis Rupibus exesis haerentem fune carinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:29)
Lunaque non gracili surrexit lucida cornu, Aut orbis medii puros exesa recessus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:52)
Concuteret terras, orbemque a sede moveret, Si solida Libye compage et pondere duro Clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:34)
prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 972)
'labes' vero ruinam significat, a lapsu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 974)

SEARCH

MENU NAVIGATION