라틴어 문장 검색

Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 27)
Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum, Nimisque inhumane.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 56)
' vix credere possis, quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.11)
aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:13)
illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 9:1)
siquidem ilia, cum suo corpori vim , se ipsa cruciavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 165:3)
Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:6)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:2)
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:1)
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:1)
Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti ai contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:2)
Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:1)
Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
(세네카, 아가멤논 3:16)
Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION