라틴어 문장 검색

Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat flagello.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:3)
aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:3)
Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:2)
Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- cubuit, lacessita onere morsum imprimit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:2)
Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 4:1)
Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:4)
Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:4)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장7)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장5)
liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi- mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장4)
immota quippe aut modice lacessita pax, maestae urbis res et princeps proferendi imperi incuriosus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장5)
ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장3)
se quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION