라틴어 문장 검색

venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
nam saepe locis ac finibus illis plena lacessito rediit vindicta Quirino.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:254)
eripiunt trucibus Gortynia capris cornua;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice21)
Orpheos alii libros impune lacessunt nec tua securum te, Maro, fama vehit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem5)
laetantur Amores frenatisque truces avibus per nubila vecti ostentant se quisque deae magnoque tumultu confligunt pronique manus in verbera tendunt atque impune cadunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae66)
ille lacessitus longo spiraminis actu arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete19)
ergo lacessitus tandem rescribe roganti et patria florens sorte, Probine, vale.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum14)
erumpunt crebri necdumque creati iam dextras in bella parant superosque lacessunt stridula volventes gemino vestigia lapsu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia3)
miscetur decori virtus pulcherque severo armatur terrore pudor, galeaeque minaci flava cruentarum praetenditur umbra iubarum, et formidato clipeus Titana lacessit lumine, quem tota variarat Mulciber arte.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:39)
ipsa truces fetus captivaque ducat ab antris prodigia et caedis sitientem differat arcum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:158)
Bastarnae venere truces, venit accola silvae Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:277)
nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit terrificis damnisque suis incendia nutrit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:77)
hic cunctis optata quies, hic sola pericli turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, hic profugis sedes adversaque signa furori, servandis hic castra bonis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:134)
Acrior interea voto multisque Megaera luxuriata malis maestam deprendit in arce Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:183)
inde truces flavo comitantur vertice Galli, quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit et quos nascentes explorat gurgite Rhenus quosque rigat retro pernicior unda Garunnae, Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION