라틴어 문장 검색

quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6466)
tuque o sanctissima conivnx 'sanctum' non semper sacrum, neque religiosum est, ut hic, ubi 'sanctissima' incorruptae castitatis significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1582)
nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 762)
haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1818)
quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1819)
"Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili liberavit;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:4)
E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말205)
Cum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis causam haud depellit Venus, Nullamque ut affirmaret esse illi parem, Interrogasse sic gallinam dicitur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.1)
debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:3)
Nemini tamen istorum castitate pietate, iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:1)
cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 2:2)
Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
amat me, quod castitatis indicium est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION