라틴어 문장 검색

quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
quanti matrum per litora planctus!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:77)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
Seu fine bonorum Anxia venturis ad tempora laeta refugit, Sive per ambages solitas contraria visis Vaticinata quies, magni tulit omina planctus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:5)
Ast illae puppes luctus planctusque ferebant, Et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:22)
planctu concussa peribit, Effluet in lacrimas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:64)
Interea totis, audito funere Magni, Litoribus sonuit percussus planctibus aether:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:37)
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo, Et resonet tota planctus in Aemilia:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV3)
hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7515)
lamentabile regnum id est magnum, quasi dignum multa lamentatione, ut hi multum fleti ad superos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 43)
Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2162)
quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2473)
sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4272)
multum fleti id est nobiles, quorum mortem magna sequitur lamentatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4811)
nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4843)

SEARCH

MENU NAVIGATION