라틴어 문장 검색

hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV67)
quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi et farre et vino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere, quid faceret plus aegrotante viro, medicis quid tristibus erga filiolum?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI207)
Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI1)
Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 3:1)
Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Si vis auribus Atticis probari, Exhortor moneoque te, libelle, Ut docto placeas Apollinari.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus, Nec minus esse suam Stoica turba velit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIX2)
Nomen cum violis rosisque natum, Quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, Quod nidos olet alitis superbae;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI1)
Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas, Charta salutatrix si modo vera refert:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX1)
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION