라틴어 문장 검색

Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
octavoque fere candenti lumine solis aut etiam nona reddebant lampade vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:11)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Cum primum aurora respergit lumine terras
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:3)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Interea Oceani linquens Aurora cubile
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:3)
Si non aurea sunt iuvenum simulachra per aedes, Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut subpeditentur, Nec domus argento fulgens auroque renidens, Nec citharam reboant laqueata aurataque templa:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:2)
Nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas Emicuit coelo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:6)
Vidi ipsa tenentes Eumenidas, quaterent quas vestris lampadas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:5)
Ipse sub aurorae primos excedere motus Signa iubet castris, multum frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper Punica bella dolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:10)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:10)
Non illum Poenus humator Consulis, et Libyca succensae lampade Cannae Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION