라틴어 문장 검색

namque aliud putrescit et aevo debile languet, porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:5)
et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
nam genus humanum, defessum vi colere aevom, ex inimicitiis languebat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:5)
denique sub pedibus tellus cum tota vacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestatis magnas mirasque relinquunt in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:11)
Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas gleba vetustate e terra provolvitur ingens, ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:8)
hac igitur ratione vacillant omnia tecta, summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:16)
atque animi prorsum [tum] vires totius, omne languebat corpus leti iam limine in ipso.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:8)
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:5)
languebant pleraque morbo et moriebantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:7)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:3)
languebant pleraque morbo, Et moriebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:6)
Cui non conspecto languebit dextra parente ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:12)
Incertasque manus ictu languente per undas Exercent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:40)
coelo languente fretoque, Naufragii spes omnis abit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION