라틴어 문장 검색

mox mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장8)
Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장1)
nec procul caede aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장2)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
his ac talibus mitigati animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장13)
Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)
Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legionis, ventum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장1)
Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장6)
ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:1)
alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:3)
nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:2)
sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 24:3)
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 1:1)
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 13:1)
Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION