라틴어 문장 검색

Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
Inde filius quoque eius, id est meus - numquam enim illum a uobis distinxi - habet in dicendo paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:6)
Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 33:2)
quid enim maius aut fortius quam malam fortunam retundere ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:3)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:2)
retunditur omnis asperitas paulatim- que inter placida dediscitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:2)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
Prima languescit senum memoria longo lassa sublabens situ.
(세네카, 오이디푸스 10:43)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
Ille vero pre nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:30)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:7)
iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor, languescuntque minae et virtus secura residit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권348)

SEARCH

MENU NAVIGATION