라틴어 문장 검색

Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseverantium medicina adhiberi quiret, decrevisse Milesios ut virgines quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae, cum eodem laqueo quo essent praevinctae efferrentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 3:1)
An nescitis tyrannorum ministros cruentos ad huiusmodi scelera perpetranda veluti cum laqueis in collo semper missos?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:10)
Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:12)
Etenim leges poenales, si severe executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:13)
Nec uestrum rimis sic quisque latebit in imis, Vt piscatorum laqueos euadat eorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:12)
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit, Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit, Impaciensque more murem complectitur ore.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:13)
Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis.
(불가타 성경, 집회서, 9장20)
Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
(불가타 성경, 집회서, 27장32)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
(불가타 성경, 호세아서, 9장8)
et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장35)
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장4)
Non altis laqueos montibus abditis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 5:1)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calcuulus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat eamque convulneret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION