라틴어 문장 검색

per quem squalore remoto pristina Romuleis infloruit artibus aetas, per quem fracta diu translataque paene potestas non oblita sui servilibus exulat arvis, in proprium sed ducta larem victricia reddit fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim, auspiciis capitique errantia membra reponit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:68)
o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)
" Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:4)
quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)
atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:1)
quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:2)
ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:8)
puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:2)
sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 3:2)
Iliacique lares tantique palatia regni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 263:1)
donant solio sceptrisque paternis ut meritam, redeuntque piae sua praemia menti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 328:2)
et quando natorum tempora, gentem qui recolant, qui sceptra gerant?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 418:1)
iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laeva sceptra tenens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 620:1)
et laribus sacrasse diem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 187:1)
ille suam vultus conversus ad urbem sceptra manu veterum retinet gestamen avorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION