라틴어 문장 검색

Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes me cum reputes licet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:6)
uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:11)
Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:7)
Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:21)
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:1)
Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:3)
Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:9)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)
Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:6)
illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:6)
illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absoluit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:8)
— Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:11)
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:1)
Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:2)
Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION