라틴어 문장 검색

Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:2)
Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:4)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:5)
Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:2)
Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:3)
Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
super glandem autem auerso * emplastro inposito induci.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:8)
supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:5)
Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:6)
Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:1)
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:1)
si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:2)
ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION