라틴어 문장 검색

Solent enim uesicae uitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:8)
bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi uitulini aut caprini a renibus, uisci, singulorum P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 6:2)
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 36:1)
Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:2)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:1)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:6)
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:1)
si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:2)
ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:6)
Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:2)
ipsum posteriore parte residentem renum sub ala eius coire;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:3)
In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 22:1)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION