라틴어 문장 검색

tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:13)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:4)
Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:2)
arx imminet praerupta quae spectat mare utrimque geminum:
(세네카, 아가멤논 10:64)
"praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:7)
nosse se suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 15:9)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
quae excelsa videbantur, praerupta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:4)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
num Titana ferum te Rhodope tulit, te praeruptis Athos, te fera Caspias, quae virgata tibi praebuit ubera?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:14)
ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
(세네카, Phoenissae 13:1)
praerupta appetis?
(세네카, Phoenissae 64:3)
extrema montis ille praerupti petit,
(세네카, Troades 1115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION