라틴어 문장 검색

Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:1)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:1)
Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, Rogo inquit Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:15)
" ab hoc epigrammate | coepit poetarum esse mentio diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio Rogo inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:5)
Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:8)
Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:32)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:2)
Proinde, sive epigrammata sive idyllia sive eclogas sive, ut multi, poematia seu quod aliud vocare malueris, licebit voces;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
Incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:4)
Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION