라틴어 문장 검색

Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 22:3)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION