라틴어 문장 검색

Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 11:1)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Et quia versibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:2)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:4)
Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 8:3)
nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:7)
Uterque in catalogo suo post difficilium rerum vel nominum narrationem infert fabulam cum versibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:1)
Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:1)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:1)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi, Male conlocare si bonas voles horas Et invidebis otio tuo, lector, A Valeriano Pollio petes Quinto, Per quem perire non licet meis nugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIII1)
Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr5)

SEARCH

MENU NAVIGATION