라틴어 문장 검색

Mettius Tullo devictos hostes gratulatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 295:2)
devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 325:1)
Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha18)
Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha19)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
Volscis devictis Veliternus ager ademptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:1)
eo anno Hernici devicti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 441:3)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 93:1)
Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 299:2)
nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:2)
haud magno certamine devicti hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:3)
quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc victori minetur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 434:1)
non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere incruentus devicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 252:2)
quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 579:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION